Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 700


seu verti speratur inter dominum . . et eius procuratorem
ex parte una et P de tali loco saper tali re ex
altera coram . . iudice.
Cuius tenor talis est. ponatur tenor tocious procuratorii,
sive instrumentum publicum sive littera sit.
Si est instrumentum publicum, scribatur subscripcio notarii
de verbo ad verbum.
Si est littera, describatur sigillum in hunc modum:
quod
procuratoriam vallatum erat sigillo predicti constituentis,
prout littere aperte scripte aperte dicebant, vel prout
dictus eius adversarius in iudicio recognovit, vel prout
dictus procurator per duos testes in continenti probavit.
Ego talis notarius presentem copiam, prout in dicto
instrumento, vel prout in dictis litteris sigillatis, ut dictum est
inveni, ita — nil addens nil minuens quod sensum mutet —
de mandato dicti domini archyepiscopi fideliter scripsi, et
postmodum scriptum diligenter auscultavi, meoque signo et
nomine roboravi.
4.
Quandoque perditur instrumentum debiti, et iudex
causa cognita mandat notario qui instrumentum, perditum
fecerat, ut ipsum instrumentum faciat iterato.
In quo casu notarius debet facere dictum instrumentum
de verbo ad verbum sicut prius fecerat.
Postmodum scribat notarius secundum modum solitum.
Demum sic dicat: et licet alias predictum instrumentum
fecerim, ipsumque creditori tradiderim supradicto, quia creditor
ipse constitutus coram tali iudice iuravit se dictum instrumentum
amisisse, idem iudex de consensu dicti debitoris ibidem presentís
mandavit mihi notario infrascripto, ut instrumentum ipsum iterato
facerem, ipsumque dicto traderem creditori.
Actum in tali loco. presentibus talibus etc. anno domini etc.
VI.
Quia sepe dominus papa scribit archyepiscopis et episcopis,
ut cum aliquo clerico eorum subdito super defectu
natalium apostolica auctoritate dispensent, expedit ut
super dispensacione huiusmodi aliqua forma detur.

Torna all'inizio