Gaudemus itaque in vobis, et in hoc ad
congaudendum vos nobis inducimus: quod
sicut Curiae nostrae opportunitates instantes tam
votivo, quam gratuito praevenistis obsequio:
sic beneficia nostra, quae benemeriti fiducialiter
a nobis expectant, devotionem vestram
specialiter inter fideles alios prosequetur.
Cap. CXXXI.
Secretario Siciliae, ut faciat restitui bona patris
proditoris, filio fideli.
Fidelium nostrorum aeterna memoria, nostro
recondita pectore, quanquam natura
suum officium exequente, per solutionem
debiti carnis ab obsequiis devotionis nostrae
quiescat: ex fonte tamen nostrae ac innatae
clementiae liquidum favoris rivulum, quem
pater omnium ex gratia meruit, humana et
benigna compassione percipimus dirivari misericorditer
ad haeredes. Sicque in perpetuum
apparent vivere, dum in domino mors
eorum et merita in hominibus reponantur. Ut
autem noveris fidem Johann. Durdi de Messana,
fidelis nostri, in beneplacitis nostris ex
opere clarisse: cujus obitum nobis displicuisse
reserare dignamur: ex meritis quae in eo vivente
comprehendimus, dum ex fide memorialiter
vivit in nobis: volumus, et praesentium
tibi tenore mandamus, quatenus Debalio
filio et haeredi Johannis praedicti, te nullatenus
|
|