ut ex hoc exemplo provocatae sorores semper crescant in amorem
Dei et in mutuam caritatem.
Rogo etiam illam quae erit in officio sororum, ut magis studeat
praeesse aliis virtutibus et sanctis moribus quam officio; quatenus
eius exemplo provocatae sorores suae, non tantum ex officio obediant,
sed potius ex amore. Sit etiam provida et discreta circa sorores
suas sicut bona mater erga filias suas, et praecipue ut de
eleemosynis quas Dominus dabit eis secundum necessitatem uniuscuiusque
studeat providere. Sit etiam tam benigna et communis,
ut secure possint manifestare necessitates suas et recurrere ad
eam omni hora confidenter, sicut eis videbitur expedire, tam pro se
quam pro sororibus suis.
Sorores vero quae sunt subditae recordentur quod propter
Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde volo quod obediant
suae matri sicut promiserunt Domino sua spontanea voluntate, ut
mater earum videns caritatem, humilitatem et unitatem, quam invicem
habent, omne onus quod de officio tollerat levius portet; et
quod molestum est et amarum propter earum sanctam conversationem
ei in dulcedinem convertatur.
Et quoniam arcta est via et semita et angusta est porta per
quam itur et intratur ad vitam et pauci sunt qui ambulant et intrant
per eam; et si aliqui sunt qui ad tempus ambulant per eam, paucissimi
|
|