: Annales Ceccanenses

Pag 296


in vita mea, o te iam dicto abbate et sociis tuis, presbytero Helia, presbytero Nicolao Capella,
presbytero magistri Ioachim, presbytero B. de Alberto, diacono Christophoro, diacono Nicolao,
subdiacono Guidone, clerico Iacobo et clerico Adinulpho. Tali siquidem conditione praedictum
debeo molendinum, tenere et habere in vita mea, quod post mortem meam totum integrum
revertatur molendinum ecclesiae sanctae Mariae cum ferramentis et petris, quae tunc temporis ibi
erunt. Et si aliquis forte, quod non credo, litem aliquam vel calumniam ecclesiae iam dictae
inferre attentaverit, do tibi tuisque successoribus plenam potestatem eos sub vinculo anathematis
innodare. Ad maiorem igitur cautelam praecepi presbytero Benedicto notario meo, ut hoc
totum in scriptis redigeret et sigilli mei munimine roboraret. Hi sunt vocati testes: Domnus
Iohannes Domini. Domnus Trasmundus Sarracenus. Domnus Siginulfus. Domnus Iohannes
domni Radulphi. Domnus Philippus domni Rainaldi.
In nomine Domini. Amen. Anno dominicae incarnationis 1202, ind. 5; pontificatus domni
Innocentii III. papae anno eius 5, mense Aprili, die 15. Iohannes de Ceccano dilecto cellerario
suo Noe salutem et amorem. Volentes diligere ecclesiam sanctae Mariae Fluminis de Ceccano
et in veneratione eiusdem ecclesiae abbatem domnum Landulfum et eius socios habere, atque in
iustis petitionibus tuis te in hac parte audire, admittimus preces tuas, atque damus tibi licentiam
vendendi terram quam tu habes in territorio Ceccano in loco qui dicitur Pariti, secundum quod
petisti. Ego Noe nullo me prohibente neque vim faciente, sed propria spontaneaque mea bona
voluntate vendo tibi domno Landulfo abbati Sanctae Mariae de Flumine praedictam terram et
tuis successoribus, in praedicto territorio et loco Ceccano pro viginti solidis, et si plus valet dono
ipsi ecclesiae in perpetuum, cuius latera sunt haec: a primo latere terra Transmundi de Aczo,
a secundo latere terra domni Simonis de Mauro, a tertio et quarto latere via publica. Hi sunt
testes: Domnus Siginulfus. Domnus Philippus domni Rainaldi. Domnus Guido domni
Rainaldi clericus.

1200. Terrae motus grandis.
1202. ind. 5. Hoc anno 3. Kal. Ianuarii fuit nimia tempestas ventorum, quae arbores
eradicavit innumeras, aedificia diluit, domos evertit, atque eversione domorum et allisione
sua plurirmos interemit. Hic annus ab omnibus dictus est annus famis. Mensura grani de
Ceccano assidue vendebatur pro 16 solidis proveniensium et haec inopia frumenti fuit per
totam Lombardiam et Thusciam Romaniam et Campaniam; per regnum Apuliae et Terrae
Laboris.
1203. ind. 6, 11.Kal. Februarii Beraldus episcopus Ferentinus obiit. Nonas Maii indignatione
Romanorum domnus papa venit Ferentinum, 2. Kal. Iunii fecit ibi et consecravit
domnum Albertum Longum canonicum Anagninum episcopum de Ferentino.
1204. ind. 7. Hoc anno 7. Kal. Februarii Corradus comes Sorelle genere Teutonicus
venit Babucum nocte cum multitudine armatorum, et per scalas quas secum detulerant
ascendentes, introgressi sunt nemine sentiente. Expergefacti tandem ad quorundam suorum
clamores Babucani et se invicem cohortantes, divino nutu expulerunt omnes. Atque interfectis
ex eis amplius sexaginta vulneratisque nonnullis, inanes ac vacuos remiserunt.
1206. ind. 9, 7. Kal. Madii domnus Iordanus presbyter cardinalis Sanctae Pudentianae
obiit; 2. Idus Maii domnus papa lnnocentius Ferentinum venit, et ab ecclesiis fodorum
recipere noluit, dicens quod ultra modum ecclesiae gravarentur. 2. Kal. Iunii Stefanus
diaconus Sancti Eliae de Ceccano factus est camerarius domni papae.
1208. ind. 11, 15. Kal. Martii, anno 10. domni Innocentii papae III, Sorella capta est;
et Nonas Ianuarii Sora tradita est et a Teutonicorum tirannide liberata. Factum est hoc
per domni papae Innocentii III. sollers studium et laborem in manu camerarii sui domni
Stephani, germani sui Riccardi, domni cardinalis Petri de Sasso rectoris Campaniae. Sora
autem tulta est per abbatem Casinensem Roffridum et Malgerium Sorellum et quosdam
alios. Duravit hoc Teutonicorum iugum gravissimum 17 annis, per quos tota regio multifarie
multisque modis afflicta est et depauperata perplurimum. Oddo imperavit. Celebrato
festo ascensionis Domini Innocentius papa III. egressus Roma venit Anagniam; 16. Kal.
Iulii egressus Anagniam invenit domnum Iohannem de Ceccano cum 50 militibus pulcherrime
praeparatis ad Alatrum ad conducendum et ludendum coram domno papa usque ad
fontem castri Iuliani, ubi inventus est clerus totius terrae domni Iohannis de Ceccano,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50



Torna all'inizio