Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 102


per singulos homines, sicut ipse qui finxit singillatim corda eorum et intelligit
omnia opera eorum? Verum ubi vel pauca attrectamus de multis ex ipsis que
veludcumque perspicimus, possumus aperte cognoscere quod et in ceteris que
nobis difficilia sunt iudicia Domini vera sunt iustificata in semetipsa . Hec est
enim vera hominis sapientia, hec vera prudentia que de celo fidelibus data est.
Unde et cum diceret Psalmista: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis
profunde facte sunt cogitationes tue
, protinus adiecit et ait: Vir insipiens non
congnoscit et stultus non intelligit hec. Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in seculum seculi.
Tu autem altissimus in eternum, Domine
. Quod tale est acsi per Apostolum
diceretur: O homo, quis es tu qui respondeas Deo? An non habet potestatem
figulus ex eadem massa aliud quidem vas facere in honorem, aliud vero ad
contumeliam? Quis
, inquit, es tu qui respondeas Deo , cum tu tam parvus sis
tam magnus ille, ut possis acumine intelligentie omnia eius iudicia quomodo
sint vera et fidelia penetrare? Et quod dicit figulum habere potestatem aliud
quidem vas facere ad honorem aliud vero ad contumeliam
, non est ita, quod
absit, intelligendum, quasi ipse voluntate sua absque iudicii ratione fecerit eos
aptos in interitum , qui est auctor bonorum; set profecto creavit illos quos
prescivit aptos in interitum , ut notam faceret iram et ostenderet divitias bonitatis
sue in vasis misericordie . Quod tale est acsi diceretur: «Voluit creare
absinthium, ut in eius aspectu agnosceretur quanta esset dulcedo in melle».
BENEDICTUS: Set nichilominus durum videtur quod is qui summe bonus est
aut creavit quos erat puniturus aut puniturus est quos creavit.

IOACHIM: Si de Dei prescientia questio mota est et secundum ipsam per
totum cursum disputationis istius argumentatio processit, iniquum est velle
secundum eam argumentationem accipere contra Deum et non velle pari modo
accipere secundum eam argumentationem pro Deo. Certe argumentatio de prescientia
sua contra Deum talis fuit: si Deus prescivit istum reprobum – et prescientia
Dei falli non potest –, vacat omne studium et omnis sermo, quia que
prescita sunt a Deo inmutari non possunt. Si ergo verum est argumentum quod
assumpsisti contra Deum, liceat esse verum si hoc ipsum accipi contingat pro
Deo. Dicatur ergo pro Deo quod dictum est contra Deum: Deus prescivit istum

Torna all'inizio