: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1708


At illi respondentes dixerunt: "Bone frater, nos hic sedimus
per tempus et tempora et dimidium temporis et frequenter vidimus
eam transire, quoniam plures querebant eam. Multi quandoque
comitabantur eam, sed sepe sola revertebatur et nuda, nullis
ornata monilibus, nullis decorata comitibus, nullis vestibus circumdata.
Flebat enim amarissime atque dicebat: "Filii matris mee pugnaverunt
contra me". Et nos dicebamus ad eam: "patientiam
habe, quia recti diligunt te".
Et nunc, o frater, ascendit in montem magnum et altum, ubi
constituit ei Deus; habitat in montibus sanctis, quia diligit eam
Deus super omnia tabernacula Iacob. Gigantes non potuerunt attingere
vestigia pedum eius, et aquile non volaverunt usque ad collum
eius. Paupertas est res singularis, quam omnis homo contemnit,
eo quod non invenitur in terra suaviter viventium; propterea
abscondita est ab oculis eorum et volucres celi latet; Deus intelligit
viam eius et locum eius ipse novit.
Si tu ergo, frater, vis pervenire ad eam, exue te vestibus iucunditatis
tue et depone omne pondus et circumstans te peccatum
quia, nisi nudus fueris, non poteris ad eam ascendere, que in
tanta se collegit altitudine. Sed, quia benigna est, facile videtur
ab iis qui diligunt eam, et invenitur ab iis qui querunt illam.
Cogitare de illa, frater, sensus est consummatus, et qui vigilaverit
propter illam, cito erit securus. Assume socios fideles, ut in
montis ascensu ipsorum utaris consilio et auxilio fulciaris, quia ve soli!
Si ceciderit, non habet sublevantem; si unus ceciderit, ab altero
fulcietur.
Capitulum 3 -Beatus Franciscus hortatur fratres.
Tantorum igitur habito consilio, beatus Franciscus venit et elegit
quosdam socios sibi fideles, cum quibus properans devenit ad montem.

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio