Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 343


oves et perdat. Sed, quod peius est, canes facti sunt lupi, pastores non solum
mercenarii, raptores, sed fures, vel latrones; lupi sunt scismatici, heretici,
fures, ypocritae, mercenarii, raptores, simoniaci, illi et qui successione vindicare
sibi cupiunt ecclesias, vel generis nobilitate et familiae multitudine. Vos autem
cavete eos qui huiusmodi sunt; sacerdotii gestatis insignia, ideo sacerdotii tenete
merita.
Quid enim amictus figurat, quo collum ornatur, nisi eloquii munditiam,
sermonis gravitatem? Quid talaris tunica, quam poderem dicunt, quam
bonorum operum perseverantiam? Stola quae super collum posita iugum Christi
suave et onus eius leve, recte evangelica praecepta significat. Quod vero a
superioribus ad inferiora ab utraque parte descendit, quid aliud indicat quam
ut te ipsum prius legi Dei subicias, deinde ut idem faciant usque in finem vitae
subditos doceas, corrigas, moneas? Corrigas, inquam, a dextris et a sinistris,
ut non seducaris blanditiis vel muneribus amicorum, nec expavescas minas
potentium. Quod si aliter intelligas orarium collo superpositum, nonne fidei
significat praeclaram confessionem et, si necesse est, pro ea voluntariam capitis
oblationem?
Manipulus, quo sinistram munitur, temporalium discretam significat administrationem,
quo terguntur vultus maculae, si expedit, et purgantur nasi
superflua, si necessitas incumbit; hoc quoque duobus capitibus ad inferiora
dependet. Seniores enim qui praesunt a subditis debent non solum inmunditiam
peccatorum, naevum vitiorum tergere, sed et vitae necessaria misericorditer
impendere. Cui enim non porrigis panem ventris, quomodo a te accipiet panem
mentis? Et quem non recipis una nocte sub tectum, quomodo perduces ad aeternum
convivium? Et cui non das veterem tunicam, quomodo satages ut
habeat duplicem stolam? Et si sinistra tua fetet luto avaritiae, quomodo a
vultu illius terges maculas usurae? Et si sinistra tua contaminata est crimine
sacrilegii, qualiter mundabis eum a veneno mendatii? Eo igitur manipulum
gestas, ut, tam a te quam a subditis, peccatorum immunditiam, carnis curam
superfluam tergas. Concede ei, si non vult continere, coniugium, ne incurrat
fornicationem vel adulterium; ne furtum committat vel sacrilegium porrige
illi alimentum. In omnibus tamen habe discretionem, nichil sine praeiudicio
faciens. Si enim recte offeras et non recte dividas peccasti. Divide igitur manipulum,
ut, in temporali administratione, discretum teneas modum. Nec transferas
illud ad dexteram, ne cursum tuum impediat ad vitam aeternam. Moyses,
Christus scilicet tuus, honestavit hoc vel honeravit in sinistram dicens: Qui
maior est vestrum erit minister vester , praelationem servitium deputans non
dignitatem, honus non honorem, non otium sed laborem; sed vae his qui pro
dignitate arrogant sibi tyrannidem, pro labore torporem, pro honere honorem,
pro paupertate divitias, testante propheta: Vae vobis qui opulenti estis
in Syon, qui confiditis in monte Samariae, optimantes capita populorum, incedentes

Torna all'inizio