Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
appositum. Alii volunt a Tebri quodam vicino Veientum
regulo Tebrim fluvium primo appellatum. Non nullis
placet eum dictum a Tybri rege aboriginum iuxta eum dimicans
interempto, qui forsan is fuit quem alii aiunt a Glauco
seu a Tadico Minois regis filio ibidem occiso. Quidam vero
quam a cedibus regum longe aliam rationem conantur ostendere
cur Tybris ex Albula vocitatus sit, dicentes vetustissimis
temporibus Athenienses a Syracusanis Syculis superatos, ex
quibus cum ingens multitudo captiva esset, omnis a Syracusanis
ad effodiendos montes et munimenta addere civitati exposita
est ac inde coacta ad fossam intrinsecus peragendam, que
admisso flumine repleta munitiorem reddidit civitatem; quam
fossam, eo quod pena et iniuria hostium superatorum facta sit,
Ybrim vocavere diu. Demum cum ad Ytaliam transfretasset et
eam partem ubi postea Roma condita est tenuissent et usque
ad Rutulos et Ardeam, qua re a Poeta dictum est "fines usque
Sicanos", Albulam fluvium ex parte una loco munimenti habentes
ut fossam apud Syracusas habuerant, fluvio nomen imposuerunt
quod ante Syracusane fosse dederant et eum, addita
in principio T, vocavere Tybrim. Varie quidem, sed impossibilia
nulla: que potior lectori videbitur, illam probet. Fuerunt
preterea etiam post conditam Romam et alia quedam fluvio
nomina. Nam et ab aliquibus Rumon appellatus est, quasi ripas
ruminans et extendens, et in sacris Sacra a pontificibus dicebatur,
et non nulli in parte Urbis illum vocavere Tarentum,
ad quem Valesius rusticus a familiaribus pro salute filiorum
obtinenda missus est et ara Diti Patris atque Proserpine
comperta obtinuit quod petebat. Sic autem vocatus est eo
quod ripas tereret. Est preterea aliquandiu navigabilis et potui
accomodatus totus. Et de eo ista sufficiant.
TICINUS fluvius est Gallie Cisalpine ex Verbano lacu procedens.
Adeo limpidis effluit undis ut etiam minimi calculi intuenti
profundum alvei non abscondantur. Alluit etiam Ticinium,
que et Papia, olim nobilissima civitas et Langobardorum
regum regia. Trahit preterea (ut fertur) aureas arenas et pisces
optimos nutrit, et potissime timolos. Pado postremo miscetur,
|
|