Salimbene de Adam: Cronica

Pag 604


rusticitatem faciebat, quia non solum non compatiebatur
Iudeis, qui erant in afflictione, sed etiam insultabat eis, eo quod
de manu sua liberati non essent, faciens contra illud Eccli. VII:
Non irrideas hominem in amaritudine anime; est enim qui humiliat
et exaltat circumspector Deus. Item completum est in isto quod
Ecclesiasticus V dicit: Subito enim veniat ira illius, et in tempore
vindicte disperdet te.
Nono, in Achor, qui in ingressu terre promissionis totaliter
fuit deletus de populo Dei cum tota familia sua, et Raab meretrix
cum tota sua parentela facta fuit de populo Dei, usque adeo
quod ex linea sua Christus carnem assumpsit, Iosue VI et VII.
Hinc Dominus principibus sacerdotum et senioribus dixit, Mat.
XXI: Amen, dico vobis quia publicani at meretrices precedent
vos in regno Dei.
Decimo, quia Iudei reprobati leguntur et gentiles assumpti,
Act. XIII: Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis
oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud
at indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes.
Sic enim precepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentibus,
ut sis in salutem usque ad extremum terre. Audientes autem gentes
gavise sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot
erant preordinati ad vitam eternam. Habetur auctoritas supra
posita Ys. XLIX. Item, Iere. VI, habetur de reprobatione Iudeorum
et gentium vocatione: Et dixerunt (scilicet Iudei): Non
audiemus. Ideo audite gentes.
Ecce X exempla posuimus ad demonstrandum quod nullus
debet de statu suo neque de semet ipso presumere, sed potius
timere, sicut docet Apostolus, ad Ro. XI: Noli altum sapere, sed
time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec
tibi parcat. Hinc habes, Prover. XXVIII: Beatus homo qui semper
est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum, quia cor
durum male habebit in novissimo, sicut Ecclesiasticus dicit, III;
quod patuit in Pharaone, cuius Dominus cor induravit, sicut
habetur Exo. IIII. Certe Apostolus aliquando dixit, ad Ro. VIII:
Certus sum enim quia neque mors neque vita et cetera que secuntur
poterunt nos separare a caritate Dei, que est in Christo Iesu Domino

Torna all'inizio