| DE TRIBUS GENERIBUS DICTAMINUM
 Expeditis generalibus, que in omni exquisito
 dictamine requiruntur, ad specialia descendamus.
 Sciendum est igitur quod ,dictaminum tria genera
 distinguuntur, scilicet;  prosaicum, metricum, rithmicum  ,
 vel etiam aliquod ex bis mixtum.
 Sed, omissis aliis, ad presens de solo prosaico
 est agendum.
 II.
 QUID SIT DICTAMEN PROSAICUM
 Prosaicum dictamen est oratio secundum
 libitum dictantis extensa nullis metrice facultatis
 seu rithmice legibus obligata; et dicitur a  proson  ,
 quod est. « longum », vel dicitur  prosa  , quasi «profusa»,
 quia secundum arbitrium dictantis potest longius quam
 cetera dictamina prorogari.
 | 
 |