Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 847


Ad haec Abbas respondit ex consilio. Non
ego sum ex illis, qui blando possint decipi verbo,
si funditus dimittitis possessiones, quas
impie pervasistis, ego suscipiam sin alias, pro
certo sciatis, quia nec angulum alicuius domunculae
vobis dimittam; totum quod invasistis
dimittite, et postquam dimiseritis, quod nobis
placuerit, non pro censu neque affirmatione alicujus
chartulae, et quandiu voluerimus, et res
nobis dimissas ad profectum Ecclesiae nostrae trastaveritis,
pro amore parentum vestrorum, et
rogatu circumstantium permiserimus.
Illi metuentes magis Imperatorem, quam
Deum, et cognoscentes Abbatis vigorem, et
ejus invincibilem animum, ad ipsius genua
procumbentes, quicquid ipsi male invaserant
in ejus misericordia dereliquerunt, et juraverunt,
quod nec ipsi, nec successores sui, aliquid
de illis possessionibus, quas praedictus venerabilis
Abbas Wido sibi retinuerat, usurparent,
et illis tantum, quae sua miseratione
non pro timore eorum vel parentum suorum
habenda concederet, contenti essent.
Quae autem retinuit Abbas in sua domina¬tione,
et quae illis concessit ne iterum fiat altercatio
praesenti scripto mandare curavimus.
Retinuit sibi dominationem totius terrae, et in
proprio munitiones, in quibus etiam suos misit
custodes. Retinuit et pascua, molendina,
sylvas, optima rura, decimas, Ecclesias, sepulturam,
et alia omnia quaecumque ad do¬minationis
pertinere videntur officia. Illis dimisit
cetera, non sub jure dominationis, sed
sicut petierant servili conditione habenda.
Sanso vero, qui princeps quodammodo, et
actor huiscemodi seditionis, ut praenominatum
est, fuerat, Ecclesiam quandam in terra
Sancti Clementis, in loco videlicet, qui Blivisianus
est appellatus, in honore Sanctae Mariae
fundaverat, in qua contra jus et fas sicut alter
Jeroboam suas aras erexerat, neque ad
Monasterium Sancti Clementis funera tumulari
finebat, illam Abbas Wido cum haberet
in manu, et deberet et posset funditus destruere,
non pro timore Sansonis, sed pro reverentia
Sanctae Dei Genitricis, in cujus honore
aedificata fuerat, integram consecravit;
ibique quendam Monachum suum, nomine
Franco, posuit, qui eidem Ecclesiae deservi¬ret,
et ad augmentum rerum non ad detrimentum
studeret.
1029.
Quidam Gizo dedit in Valeriano majore
et minore, et in aliis locis et vocabulis, in fundo
Aprutino possessionem ducentorum modiorum,
cum ipso Castello Valeriano, et Ecclesia
Sancti Juvenalis, cum omnibus tenementis et
pertinentiis suis. Rursus in Comitatu Teatino
pro reverentia Domni Widonis Abbatis Ubertus
filius quondam Senebaldi, refutavit, et
per investituram reddidit Piscariensi Monasterio
in manus ejusdem Abbatis omnem terram
juris Sancti Clementis, quam Wido, et Sifredo,
et Senebaldus, filii quondam Luponis, acquisierant
a prioribus Abbatibus in Zappino, et
allis locis, et vocabulis, videlicet a Sancto Martino
de plebe, quicquid continetur inter tria
flumina, quorum nomina sunt, Orta, Lavinum,
et Piscaria, anno Dominicae Incarnationis
millesimo vigesimo nono.
Haec, quae supra diximus, et multa alia,
quae subtraximus a praesenti pagina ne toedium
inferre viderentur Lectori, data fuerunt Monasterio

Torna all'inizio