Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 69

libro II


quoniam, excepto primo qui est exornationum orrigo, semper
a precedenti subsequens generatur. (4) Nam a repetitione orta
fuit conversio, a conversione simul et repetitione processit complexio,
a qua etiam traductio est deducta. Et ida de sequentibus
doctor diligens poterit invenire.
(5) Similiter est notandum quod plures colores eandem orationem
possunt mirifice insignire, dum modo invicem non repugnent,
(6) ut si dicam: 'Invidus in aliena gratulatione tristatur,
in aliena tristitia gratulatur'. (7) In hac orationis serie possunt
multi asignari colores, quia ibi est contentio et similiter
desinens et disiunctum et etiam dissolutum. (8) Nunc de sententiarum
exornationibus est videndum.
49 (1)DISTRIBUTIO
(2) Distributio est in res plures aut personas quedam negotiorum
certa partitio, ut: 'Beati pauperes spiritu, beati mites,
beati qui lugent et cetera'. (3) Et nota quod in hoc principio sermonis
Domini est prima verborum exhornatio que dicitur repetitio
et prima sententiarum, scilicet distributio. (4) Similiter distribuit
apostolus dicens: 'Alii datur scientia linguarum, alii interpretatio
sermonum, alii spiritus prophetie'.
(5) Sciendum vero quod hec exhornatio est valde copiosa,
quia sub brevitate multa comprehendit et res plures dividit
separatim.

Torna all'inizio