AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis praemium quod quis meretur, sit
maius quam gratia qua meretur, non tamen sequitur quod sit maior efficacia
merendi in actu quam exigat gratia informans actum. Constat enim quod per
actum meritorium caritate informatum meretur quis caritatem perfectam, qualis
est caritas patriae, quae longe maior est caritate viae eliciente actum meritorium.
Cum enim dicitur, quod efficacia merendi in actu meritorio respondet
quantitati gratiae, non intelligitur commensuratio quantitatis praemii ad principium
merendi secundum aequalitatem, sed proportionalitas quaedam actus
meritorii ad principium merendi: quia quanto caritas et gratia maior est, tanto
contingit per actum meritorium maius praemium mereri.
Ad secundum dicendum, quod quando actus meritorius se habet ad praemium
solum in ratione meriti, tunc verum est quod sicut quis per unum actum
eiusdem rationis meretur praemium, ita et per alium. Secus autem est quando
actus meritorius se habet ad praemium non solum ut meritum, sed quodammodo
ut causa; et sic se habet actus meritorius ad augmentum gratiae; unde non
oportet quod quilibet actus meritorius augmentum gratiae mereatur: quia non
in quolibet actu meritorio invenitur illa conditio per quam ex actu consequitur
augmentum habitus; sed solum in illo actu quo quis utitur accepta gratia
secundum proportiones suarum virium, ut in nullo gratiae Dei desit per negligentiam,
ut in 1 lib., dist. 17, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod tam augmentum gratiae quam etiam ipsius infusio
est a Deo: sed tamen aliter se habent actus nostri ad infusionem gratiae et augmentum
ipsius: quia ante infusionem gratiae homo nondum est particeps divini
esse; unde actus sui sunt omnino improportionati ad merendum aliquod divinum,
quod facultatem naturae excedat: sed per gratiam infusam constituitur in
esse divino; unde iam actus sui proportionati efficiuntur ad promerendum augmentum
vel perfectionem gratiae.
Ad quartum dicendum, quod homo habens gratiam non dicitur posse proficere
in melius, quasi ipse gratiam sibi augmentet, cum augmentum gratiae a Deo
sit; sed quia homo potest per gratiam acceptam augmentum gratiae mereri,
disponendo se, ut maioris gratiae capacior fiat.
Ad quintum dicendum, quod praemium concomitans actum non excludit ulterius
praemium quod per actum redditur; sicut per hoc quod aliquis delectationem
ex actu virtutis sentit, non amittit vitae aeternae praemium, cum non sit
eadem ratio praemii utrobique. Ita etiam per hoc quod actum meritorium sequitur
augmentum gratiae, non impeditur remuneratio quae consistit in adeptione
gloriae.
|
|