prima causa per aequalitatem suae bonitatis magnitudinis, etc. 
est intelligibilis, recolibilis et amabilis aequaliter. Et in isto passu 
cognoscit intellectus, quod demonstratio potest fieri tribus modis: 
Per quid, aut per quia, aut per aequalitatem uel aequiparantiam. 
Tertius modus est, quando quaeritur: 
16. Quare peccatum est magis circa nihil, quam circa aliquod 
aliud ens? Et dicendum est, quod propter hoc, quia magis 
repugnat fini essendi. 
17. Quaeritur: Vtrum differentia, quae est inter sensuale et 
sensuale, sit maior, quam illa, quae est inter sensuale et intellectuale, 
et quam illa, quae est inter intellectuale et intellectuale? 
18. Adhuc: Vtrum ista differentia quae est inter principium et 
medium, sit maior, quam illa, quae est inter medium et finem? 
19. Similiter potest quaeri de differentia, quae est inter substantiam 
et substantiam, etc. Et respondendum est: Per ea, quae sunt 
significata in triangulis supra dictis subiectiue et obiectiue, 
mediante regula de B. 
3. DE QVAESTIONIBVS TERTIAE FIGVRAE 
Dictum est in tertia figura, quod quodlibet principium applicatur 
alteri. Et ideo quaeritur: 
20. Vtrum contrarietas sit tantum applicabilis bonitati, magnitudini, 
etc., quantum concordantia? Et dicendum est, quod non. 
Contrarietas enim applicatur eis priuando, contrariando, concordantia 
autem ponendo et concordando. 
Dicitur in tertia figura: Bonitas est magna. Et ideo quaeritur: 
21. Quid est bonitas magna? Et respondendum est, quod 
bonitas magna est illa, quae absque contrarietate et minoritate 
conuenit cum omnibus principiis et suis correlatiuis. 
22. Quaeritur: Bonitas ubi est? Vade ad cameram B I, et recipias 
significata. 
23. Quaeritur: Bonitas de quo est?
  |  
  |