qui eum decimaret et arma eius auferret et spolia cius distribueret (Luc.,
XI, 22)? Et ego sicut presumptuosus intra memetipsum longo tempore
cogitavi, quod possem illum in tua virtute deicere et eius doctrinam
pestiferam evacuare. Quamobrem assumpta voluntate commissa michi
a tuo vicario obediencia veni ad profundas partes istas orientis. Et
dum predicando circumivit debilis iste frater predicator, predicavit
te Christum, incidit in hostes fidei, qui minis et verberibus volebant
me cogere predicare Machometum et eius perfidam legem. Quod quia
te adiuvante renui post verbera, que leviter portavit amor, privaverunt
me sancto habitu ordinis mei, et ego sic expoliatus et confusus assumpsi
habitum camellarij et cepi camelum ducere per catenam et
sic ego, qui tanto tempore fueram frater predicator negligens subito
factus sum camellarius sollicitus et tunc lacrimando pre gaudio
dixi: «O Domine, audivi Machometum fuisse camellarium. Numquam
forte decrevisti, quod ego in habitu camellarij deiciam camellarium?
Nam ego non recuso sub quocumque habitu militare
tibi». Sed dum ad me ipsum introrsus redeo, dum cotidie per experienciam
invenio me non posse complere que cogitaveram culpans
memetipsum dixi: «Ne forte contingat, quia non veni pauper in illa
perfectione apostolica, sicut apostolis tuis sanctis mandasti (Luc., X,
4)». Et ecce subito occurrit animo magnus ille et ferventissimus
predicator et predicatorum ordinis inventor, quem in fine temporis ab
occidentali parte mundi doctrinis et miraculis suscitasti, beatus Dominicus,
quam ferventi proposito invasit Machometum a parte occidentali,
pro quo eciam aliquanto tempore barbam nutrivit et nec ferocissimam
bestiam evacuavit; quin pocius e contrario bestia Machometus
fratres predicatores missos ad predicandum occidit in Morrocho
et aliis locis. Occurrit eciam animo pauper ille perfectus et vere paupertatis
amator Franciscus, vir catholicus et totus apostolicus, quam
ferventi animo invasit bestiam Machometum versus partes orientales,
dum peciit eciam a successore Machometi soldano Babilonie poni cum
Sarracenis vel solus in igne ardenti, ut evacuaret, nee tamen bestiam
evacuavit. Magnus ille sanctus pater, predicator magister Jordanus,
sanctus et famosus in mundo miraculis et doctrinis, mare
transiit ut predicaret Sarracenis, nec bestiam superavit. Quid
igitur poterit homuncio, quod gigantes perficere nequiverunt? Deus
videtur corroborator cius. Taceo de nostris principibus secularibus,
ut de Ludovico illo, sancto rege Francie, et alijs regibus et baronibus
sanctis, qui multis vicibus mare transierunt, assumpto crucis
|
|