Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

617


C. IV. Contra tertium obicitur sic. Primo quantum ad legem veterem
Dicitur enim Ez. XX << Modo dedi eis precepta non bona et iudicia in
quibus non vivent >> . Ergo malum peccatorum non est contra legem veterem.
Item unum contrarium destruit aliud, non multiplicat. Set Rm. V dicitur
quod << Lex subintravit ut habundaret delictum >> . Ergo delictum sive
peccatum non est contra legem veterem. Item homicidium, furtum et adulterium
sunt peccata et tamen in lege vetere ista inveniuntur mandata. Mandatur
enim Abraham Gen. XXII quod interficiat filium suum Ysaac et
Ex. III mandatur filiis Israel quod spolient Egiptios et Os. I mandatur
ipsi prophete quod vadat ad mulierem fornicariam et faciat filios fornicationis.
Ergo non omne peccatum est contra legem veterem. Item Ys.
X << Condunt leges iniquas >> . De lege enim videtur dicendum sicut de
linea. Sicut ergo linea curva ita est linea sicut recta, ita et lex iniqua ita
videtur esse lex sicut equa. Non ergo omne peccatum est contrarium omni
legi. De quibus satis sit ad presens. Ulterius quantum ad legem novam obicitur
sic. Facere contra inclinationem nature est peccatum, ut patet ex
dictis. Set in lege nova mandatur quod homo faciat contra inclinationem
nature, quia Mt. VII prohibetur sollicitudo victus et vestitus que faciunt
ad conservationem individui ad quam naturaliter inclinamur. Ergo et
cetera. Item mandatur Col. III << Mortificate membra vestra que sunt
super terram >> . Quod scilicet est contra conservationem individui. Item
gula et immunditia, seu inurbanitas et scandalizare proximum est peccatum.
Set omnia ista commendantur Mt. XV, ubi dicitur << Non quod intrat in
os coinquinat hominem >> et iterum << Non lotis manibus manducare non
coinquinat hominem >> et iterum de phariseis scandalizatis dicitur << Sinite
illos, ceci sunt duces cecorum >> et Lc. X dicitur << Neminem per viam salutaveritis >>
quod scilicet magis inurbanitas videtur. Item odire se vel proximum
et maxime parentes est peccatum cum sit contra caritatem. Set dicitur
Lc. XIV. << Si quis venit ad me et non odit patrem scilicet et matrem
et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam, non
potest meus esse discipulus >> Ergo et cetera. Item incendere possessiones
proximorum et ponere dissensionem inter eos est peccatum. Set Lc. XII
dicitur << Ignem veni mictere in terram et quid volo nisi ut accendatur? >> et
post << Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, set separationem >> .
Et de istis satis sit. Respondeo omne peccatum, eo ipso quod est

Torna all'inizio