Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
lacu volunt quidam haustum seu absorptum fuisse oppidum
Archippe quod olim Marsyas Lydorum dux, a quo Marsi
dicti sunt, condiderat.
FURIALIS lacus est Boetie insani generator amoris. Dicunt
quidem qui ex eo biberint in tantum libidinis ardorem incendi
ut fere agi Furiis videantur. Ob hoc nomen sortitus est
Furialis.
GALILEE lacus est quem Hebrei more suo mare nominant.
Omnem enim aquarum collectionem 'tarsim' vocant, quod latine
mare sonat. Is autem dulces habet aquas, tanquam qui ex
Iordane fluvio efficitur. Et Galilee dicitur quia preterfluit Galileam.
Et non nunquam etiam Tyberiadis dicitur mare,
eo quod illi superimmineat civitas Tyberiadis. Preterea et stagnum
Genesaret appellatur aliquando eo quod crispantibus
undis ex se auram generet, seu a Genesara regione quam preterfluit,
admirabilem diversissimis generibus arborum, et
extenditur stadiis .CLX., cum latitudinis non amplius habeat
.XL. In In hoc enim piscabatur Symon Bar Iona quando accersitus
in discipulum fuit a Iesu. Sic et Andreas frater eius et
Zebedei filii in hoc tempestatem passi sunt dormiente Christo.
Et huius in litore, cum iam surrexisset a mortuis, illi panem
et assatos paravere pisces.
GEBENNENSIS lacus est Gallie, quem idem volunt cum lacu
Lemanno, ex quo Rhodanus effluit.,
YLAS Bithinie lacus est abluens Trusiadem urbem. Apud
hunc seu in hoc resedisse creditur Ylas dilectissimus Herculi
puer, Nympharum rapina, et ab eo lacum atque fluvium ex eo
manantem denominatos volunt, eiusque in memoriam annis s
ingulis solemni tripudatione populus lacum circuit Ylam
vocans.
LARIUS lacus est Gallie Cisalpine propinquus Como civitati,
piscium abundantissimus, ex quo Addua progreditur
fluvius.
LEMANNUS Gallie Transalpine lacus est grandis, ex quo susceptus
|
|