Saepius evocatus, ut apostolorum liminibus dilectam fraternitatem tuam cum
episcopis, qui sub tua ordinatione consistunt, presentari, diversis insurgentibus perturbationibus,
venire secus eos, dilectissime, innotuisti esse impossibile. Quod quia
principalis causa est, et pre ceteris salutare fidei christianae et domum Domini diligentia
procuremus. Iuxta quod obsecravit rex Longobardorum pro suis archiepiscopis
nostros partem, post tertium diem dominicae resurectionis ut etiam ipse cum
tuis iter arripias, volumus, quia et Venetiarum episcopis ita scripsimus: si valet ad
generalitate exercitum, ut nullius prepediant venire, dihortati sumus. In hac enim
causa nulla debet intercedere negligentia, quia Deo per omnia, si desides extiterimus,
districtam solvemus rationem, beato inquiente apostolo Paulo: “Attendite”, inquit,
“vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam
suam, quam acquisivit sanguine suo”. Proinde ut ad statutum conveniatis tempus, ex
apostolico vigore vestram omnium hortamur fraternitatem; possumus enim, ortam contentionem
ab ecclesia Dei expellentes, premia ab aeterno iudice percipere et perpetuam
vitam.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
|
|