Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 126

Liber II


tantum rei et notitia quaeritur, it a res primum proponenda est lectorisque animus in expectationem adducendus, ut si id petierit ad se perscribi, sciat nos sibi diligenter accurateque satisfacere; si non petierit, nos cupidum rei cognoscendae faciamus, ut intelligat nos etiam absentes ea quae scire is velle debeat, ultro cogitare atque afferre. Deinde ita narranda res est, ut nihil omittamus de iis quae legenti aut cognitionem aut delectationem possint afferre. Neque cum ipsa narratione finienda epistola est, ne inanis et frustra suscepta narratio videatur, sed aut eius causa breviter exponenda est aut ad aliquam vitae partem accommodanda aut invicem aliquid ab eo ad quem scripsimus, exigendum. Si delectationis causa narratio suscepta sit et omnia quae id facere possunt, exequenda sunt et lectoris animus nunc rerum varietate, nunc iucundis digressionibus detinendus est. Omnia vero lepidius urbaniusque narranda. Claudenda vero epistola vel aliqua iucunda acutaque sententia vel similium nunc rerum pollicitatione, nunc expectatione. Si nostrae vel amicorum res domesticae familiaresque narrentur, simplicem nudamque narrationem sermonique simillimam esse oportet. Nusquam liberior ac solutior epistola est. Licet exordium vel adhibere vel omittere, licet plura negotia nullo servato ordine narrare, licet ab uno in aliud quam

Torna all'inizio