9.  Quid ergo . Esse debet, si bene. Si vox loquens 
incognita lingua benedicat Deum, vel cibum,  
vel aliquid hujusmodi; auditor idiota, id est, audiens  
et non intelligens, nescit quando debeat respondere  
 amen ; aut  Deo gratias ; nec est qui suppleat locum  
responsionis ejus, id est, qui vice illius respondeat,  
cum omnes ignorent verba loquentis. 
10.  Nolite, pueri , id est, nolite puerilia desideria  
habere; non considerantes quid utilitatis habeant  
ea quae desideratis. 
11.  In Lege  Legis nomine, prophetiam designat.  
Est autem hoc testimonium in Isaia, his verbis:  
 In loquela enim labii, et lingua altera loquitur  
ad populum. Cui dixit hoc: Requiescere facite lassum  
al.  Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum: et  
hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire . 
12.  Quoniam in aliis . Item probat prophetiam magis 
esse appetendam quam loqui linguis. Prophetia  
enim bonum est duplex; loqui vero lingua, simplex. 
Istud namque tantum est signum credendi infidelibus,  
sed et fidelibus signum est ut bene operentur;  
et hoc praemissa legis auctoritate confirmat. 
13. AMBROS.  Itaque linguae , hoc est, in velamine  
linguae incognitae, obscurati sunt sermones Dei, ne  
videantur a perfidis. Cum autem audiantur incognitae  
linguae, signum sit quia propter perfidiam  
factum est ne audientes intelligant. Unde in Isaia: 
  |  
  |