potuit, librorum indicibus haerentem a me relictum, ad multam
diem, quod vix unquam eventurum putassem, quum ex, foro me ad
privatum hospitem reciperem, eodem pene vestigio stantem sed
adhuc magis occupatum offendi.
SABELLICUS Habet id urbis genius, Savarisi, augetque, non parum
amplitudinem et formam ipsam incredibilis rerum omnium apparatus,
cuius tam magnitudo quam varietas novum semper aliquod
primo intuentibus obiicit spectaculum. Sed dicat Iuliarius, qui
hodie, ut ais, refertissimam excussit bibliothecam, an in tanta
novorum scriptorum copia quanta paucis annis in his studiis emersit,
aut locupletior quam antea sibi latina lingua aut emendatior
facta videatur.
IULIARIUS Sunt non pauci, ut dicis, Sabellice, qui alia atque alia
|
|