Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, lumen divinum
non recipitur in nobis nisi secundum nostram proportionem; fides autem
causatur in nobis ex influentia divini luminis; et ideo oportet quod istud divinum
lumen secundum nostram proportionem in nobis recipiatur. Cognitio
autem nostra naturaliter ex sensu oritur, et per principia rationis procedit;
unde licet illa quae fides tenet, sint supra rationem et sensum, inquantum sunt
fidei subiecta, ratione cuius exigitur ad eorum cognitionem quod infundatur
altius lumen, fidei scilicet; tamen ex parte nostra fuerunt aliqua adminicula
fidei exhibenda.
Attenditur autem triplex gradus in credendo. Primus est ut aliquis rationem
transcendens his quae non videntur nec sensu nec ratione, assentire paratus sit;
et sic adminiculantur fidei miracula, quae ex eo quod humana ratione non comprehenduntur,
ostendunt aliquid supra rationem esse ei incomprehensibile.
Secundus gradus est ut homini ea quae credenda sunt, determinentur. Et quia
fides non innititur nisi veritati primae, inde est quod quantum ad hoc adminiculatur
fidei auctoritas, per quam ostenditur divinitus esse dictum. Tertius gradus
est ut fidem quam habet, aliis testificetur; et quantum ad hoc requiritur sensibilis
cognitio eorum quae testificanda sunt; alias non esset idoneum testimonium.
Primum gradum ascendunt qui de novo ad fidem convertuntur; et ideo signa
infidelibus data sunt, 1 Corinth. 14. Secundum autem gradum ascendunt qui in
fide instruendi sunt; et ideo eis ex auctoritate fides confirmatur. Sed Apostoli
testes fuerunt fidei; et ideo prius inducti sunt ad credendum per miracula, sicut
dicitur Ioan. 2, 11: «Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galileae»; postea
instructi sunt per auctoritatem, ut patet in discipulis euntibus in Emaus, Luc.
ult., et deinde per visibiles apparitiones idonei testes effecti sunt; 1 Ioan. 1, 3:
«Quod vidimus et audivimus».
Sed quia ad resurrectionem, cum sit quaedam mutatio, exigitur quod idem sit
quod de uno extremo ad aliud transivit, ideo Dominus duo per apparitiones
probare voluit, idest identitatem resurgentis, et conditionem resurrectionis.
Conditionem autem resurrectionis probavit quantum ad tria: scilicet quantum
ad veritatem vitae per hoc quod cum eis comitatus est; similiter quantum ad
veritatem corporis per hoc quod eis se palpabilem praebuit: et quantum ad gloriam
per hoc quod ianuis clausis intravit. Identitatem etiam probavit et quantum
ad naturam per hoc quod comedit, et quantum ad personam per hoc quod
se eis visibilem praebuit in eadem effigie in qua prius eum soliti erant videre, et
quantum ad accidentia per hoc quod eis cicatrices ostendit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intentio Ambrosii est dicere, quod fides non
assentit alicui vel dissentit propter argumenta, sed propter veritatem primam;
non autem quin possint induci adminiculantia fidei argumenta.
|
|