suspiciunt tantumque simul mirantur amorem.
quin subit ante oculos materno in funere natos
stare pios. mens horret adhuc, quod voce parentem
moerebant parili luctantes scindere vestes.
virginis haud aliter nomen sortita canorae,
Parthenope concussa ruit sparsisque capillis
busta gemit dominę, quam si foret undique flammis
septa vel hostili victos testudine muros
et portas perferre suas tormenta videret:
talis erat Troiae Thebesque cadentis imago.
non sic, vipereo quum dente Licurgius infans
occidit, Argivę puerum gemuere phalanges.
tu quoque funestam (tanti simulacra doloris!)
mitibus exequiis celebras, Consentia, pompam.
at non ista ducis vulnus potuere profundum
laenire, ut lacrimis oculos abstergeret udos.
festinant proceres lugubres sumere vestes
atque apio redimire fores et ducere moles
Synadicas, ubi tu membris siccata quiescas,
Hippolyte. proh tetra dies, proh, Phoebe, nefandum
crimen, ut ista tuo rubeat Pallantias ortu!
an cordi fortasse tibi est exposcere poenas,
quod, dum, Phoebe, viri peteret nova nupta penates,
ceu tuereris adhuc languenti Belida vultu
Leucothoen, forma victum pallere coegit?
|
340
345
350
355
360
|