Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

223


sibi dedit et ipsum episcopum, ut esset suffraganeus Ianuensi
archiepiscopo, ordinavit. ex tunc igitur vocata est provincia
Ianuensis. olim quidem, sicut habetur in ystoria Longobardorum,
Ianua erat scilicet de provincia illa que Alpes
Chotie dicebatur. fuit enim quidam rex, qui Chochia
nomen habuit et in partibus istis regnavit, et ab illo rege tota illa provincia
Alpes Chochie nomen accepit. Plinius autem Secundus
dicit quod Ianua fuit de provincia Ligurie. iste Plinius fuit magnus
recthor et ystoriographus, et fuit tempore Traiani imperatoris,

Torna all'inizio