regna diffunditur. Et sicut sol, quia solus lucet, si eclipsin forte sustineat,
presto necesse est, ut tenebras totus ubique mundus incurrat, sic papa
cum ex hac vita recedit, ilico quia unus in mundo est, longinqua regnorum
spacia mortis eius fama percurrit. Et consequens est, ut quos tam sublimis
singularisque personae casus obturbat, propriae quoque vocationis exitum
tremefactis visceribus expavescant. Ubi notandum, quam velit omnipotens
Deus Romani pontificis vitam hominibus in aedificatione prodesse, cuius
etiam mortem decrevit saluti gentium ministrare. Quanto studio debet
lucris animarum, dum advivit, insistere, cuius etiam mors providetur ad
creatorem suum animas hominum revocare, ut dum se patrem orbis esse
considerat, ab inculcanda tot filiis hereditate desidia non torpescat.
Hic libet aciem mentis paulisper attollere, et quanta divinitus homini
gratia praerogetur, breviter indagare. Cui nimirum per divini muneris
institutionem elementa cuncta deserviunt, et non modo caelum et terra, aer
et aquae, sed et quaeque in eis sunt, in humanae utilitatis amministratione
concurrunt. Primo quidem sibi famulantur quattuor elementa, quae
diximus, quia ex eis constat, deinde quia quicquid habent, illi extrinsecus
amministrant. In humore quippe terrae radix herbarum et arborum cohalescit,
quas postmodum in usus hominum ad naturalis mensurae celsitudinem
porrigit. Ipsa quoque agrestis herba in carnes animalium vertitur,
animalium vero carnibus hominum viscera vegetantur. Animalia quoque
ipsa dum vivunt, diversis humanae servitutis deputantur obsequiis,
nimirum ut alia sese insidentibus vehiculum praebeant, alia commendandis
proferendisque seminibus arva proscindant, alia nobis non modo lactis
profluunt copiam, sed et velut evangelicae subiecta doctrinae duas tunicas
dividunt, dum se pellibus nos velleribus tegunt. Sed quia nos in singulis
|
|