Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1092


Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non debuerit per cicatrices suam resurrectionem probare.
Quia per suam resurrectionem Christus nostram demonstravit. Sed a resurgentibus
omnis corruptio removebitur. Cum igitur cicatrix sit quaedam corruptio,
videtur quod Christus per cicatrices suam resurrectionem probare non debuit.
2. Praeterea, status resurgentium est status immutabilis. Ergo Christus in
seipso non debuit demonstrare nisi quod semper in se futurum erat. Sed cicatrices
non semper in Christo debebant remanere: quia dicit Damascenus,
quod tantum secundum dispensationem in Christo fuerunt. Ergo
cicatrices ostendere non debuit.
3. Praeterea, Hieronymus dicit ad Marcellam,
quod non meretur tangere Christum qui resurrectionem eius non credit; propter
quod dictum est Magdalenae, Ioan. 20, 17: «Noli me tangere». Sed Thomas
resurrectionem non credebat. Ergo Christus cicatrices vulnerum ei palpabiles
exhibere non debuit.
SED CONTRA, Leo Papa:
«Quis dubitet a mortuis rediisse Salvatorem, cuius praesentiam agnovit
oculus, attrectavit manus, digitus perscrutatus est?». Ergo cum omnem dubitationem
suae resurrectionis auferre debuerit, videtur quod cicatrices digito
perscrutandas praebere debuit.
Praeterea, decet victorem insignia suae victoriae et habere et ostendere. Sed,
sicut dicit Augustinus in lib. de Civitate Dei, cicatrices vulnerum
Christi fuerunt victoriae suae indicia. Ergo decuit ut eas haberet, et ostenderet.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod non debuit per manducationem suam resurrectionem
ostendere. Comestio enim spectat ad vitam animalem. Sed per resurrectionem
non transitur ad vitam animalem, ut dicunt saraceni et Iudaei. Ergo Christus
per comestionem resurrectionem probare non debuit.
2. Praeterea, cibus comestus convertitur in corpus comedentis. Sed in corpus
Christi non potuit aliquid converti: quia iam erat extra statum generationis et
corruptionis. Ergo videtur quod comedere non debuit.
3. Praeterea, Angeli qui apparuerunt Abrahae, manducaverunt; nec tamen in
eis fuit veritas humanae naturae. Ergo per comestionem veram resurrectionem
humanae naturae probare non debuit.
SED CONTRA, Act. 10, 40: «Dedit eum notum fieri non omni populo, sed nobis,
qui manducavimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis»; et per
hoc testificatus est Petrus resurrectionem. Ergo et hoc argumentum debuit exhibere
suae resurrectionis.

Torna all'inizio