Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 115


V LIBER CHRONICORUM ABBATIE SANCTI VINCENTII
APUD VULTURNI FONTEM, CESARE COSTA IURISCONSULTO
ET HUIUS MONACHORUM ABBATE
AUCTORE.
CUM monasterium gloriosi martyris Vincentii apud fontem Vulturni,
longe lateque vigeret, et plerique in eo vite exemplo,
et literarum doctrina insignes florerent, pastorum absentia, seu direptionibus
latronum, seu omnino iniuria temporum gravissima
detrimenta sustinuit, ut hodie huius monasterii cui, licet indignus,
Pii V concessione, et Caroli Boromei cardinalis liberalitate praesideo,
vix vestigia liceat intueri. quamobrem non alienum putavi,
si superiorum temporum historiam contexerem, et quibus gradibus
ex tam alto fastigio delapsum ad hanc perniciem pervenerit, literis
mandarem, non quod lucis aliquid afferre monasterio sperem, sed
ut successores ad scribendum excitem, et a superiorum exemplo
et desidia deterream. Iacent enim nunc diruti monasterii parietes,
et deformata ruinis herent solo sanctorum Patrum cenobia, ut nemo
sit tam impius, qui siccis oculis possit aspicere. quibus ego lachrimis
tantam huius monasterii calamitatem deplorare, quibus vocibus
vociferare possum? dies me, vox, lateraque deficerent, si ea
enumerare vellem, que prelatorum absentia, et negligentia irrepserunt
incommoda. ubi tot monachorum greges, tot preclare constitutiones,
tot predia liberalitate religiosorum principum donata, conferantur,

Torna all'inizio