que non comeduntur nisi necessitatis causa et, si plusquam
sufficit comedatur de eis, interimunt. Et dixit: duo sunt
laudabilia bona, lex scilicet et sapiencia; nam lege cohibemur a
peccatis, et sapiencia acquirimur bonitates. Et dixit qui vult
habere quod cupit, cupiat quod habere potest. Et interrogaverunt
in quo confert hominibus rex. Respondit: non permittit unum
alium offendere. Et associavit se diviti cuidam in itinere; et advenientibus
latronibus dixit dives: malum est mihi si me cognoscant.
Et Socrates dixit: bonum est mihi si me cognoscant. Et
dixit: decet sensatum amittere tempus in hoc mundo in duobus,
videlicet aut in eo quod facit habere gaudium in hoc mundo et
in alto, aut in eo quod facit bonam famam in isto. Et dixit: hic
mundus est delectatio unius hore et dolor plurium, et alius est
modica patiencia et longa alacritas. Et dixit: pugna cum cupiditatibus
vincentibus animam, usquequo vincas eas, sicut est
ebrietas et ira, et sis hominibus sicut eos volueris esse tibi. Et
dixit: quicumque docet te verbum unum sapiencie, maxime benefacit
tibi et exhibet tibi melius quam thesaurum. Et dixit:
non iures per Deum ob aliquod lucrum alicui veridico quia
alii te suspicabuntur mendacem, et alii cupidum pecunia. Et dixit:
si contra te irascatur amicus, paciaris eum tempore ire, et
quando sedabitur ire, tunc culpes eum. Et dixit: non ponatis
dona vestra nisi in locis propriis, quia plures simplices exhibent
non indigentibus et prohibent indigentibus. Et dixit: dic bona
de amico tuo cui vis occurrere, eo quod inicium amoris est benedicere
et inicium odii male dicere. Et dixit: oportet regem
elongare se a malis, quia male ab illis facta imputantur eidem.
Et dixit: vita absque disciplina non est hominis vita. Et dixit:
maior rectificatio est observare opiniones, cupiditates refrenare,
et malos mores abolere. Et dixit: qui errat priusquam constet
scire veritatem, sui erroris indulgenciam meretur. Et dixit:
|
|