Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 456


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 30
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de ordine caritatis respectu diversorum diligendorum
quantum ad quantitatem dilectionis, hic determinat ordinem quantum
ad efficaciam merendi. Dividitur autem haec pars in duas: in prima prosequitur
suam intentionem; in secunda movet quamdam dubitationem ex dictis,
ibi: «Illud vero quod sequitur, magis nos movet».
Prima in duas: in prima ponit quaestionem; in secunda determinat eam, ibi:
«Sed haec comparatio implicita est». Et circa hoc tria facit: primo determinat
quaestionem; secundo obiicit in contrarium, ibi: «Augustinus tamen sentire
videtur maius esse diligere inimicum quam amicum»; tertio solvit, ibi: «Quod si
quis simpliciter concedere noluerit.... determinet ista secundum praemissam
intelligentiam».
«Illud vero quod sequitur, magis nos movet». Hic tria facit: primo ponit dubitationem;
secundo ponit quamdam falsam solutionem, ibi: «Quidam quod hic
dicitur, simpliciter tenere volentes, illud praeceptum determinant»; tertio ponit
opinionem propriam, ibi: «Sed melius est ut intelligatur omnibus illo mandato
praecipi cunctos diligere, etiam inimicos».

Torna all'inizio