Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 313

Tomus I


nostro et Ezelino cum electa militia et peditum
multitudine oppositis ex adverso, obsessorum
nota concepta verbotenus, de
qua patiebantur necessitate suspensa, cum aliud
nequiverit, per impossibiles promissiones elusit.
Et sic Parmensibus supradictis per duplicis obsidionis
objectum omnis succursus et munitionis
auxilio denegato: satis etiam et victualium
ipsos praemente defectu, a modo differre
non poterunt, quin vocem deditionis
emittant, prout per plures eorum ad Cardinalem
et Mediolanenses praefatos, literas interceptas
accepimus, quibus prius desperationem
succursus, quod se mandatis nostris
exponerent sub excusationis velamine describebant.
Ex praemissis igitur firmam spem fiduciamque
concipite, ac tenete, quod de Parmensibus
praedictis infra spatium brevis temporis
obtenta indubitata victoria: quae
titulis nostris summam victoriam, oneribus nostris
finem, ac expectationibus communibus
adventum nostrum indubitabiliter pollicetur,
mutuis affectibus delectantes vos in serenitate
vultus nostri continuate fovebimus
quos nunc sub interpellatione literis
permulcemus.

Torna all'inizio