Vicia, peccata et mala dicuntur in Deo esse 					c.89r.a 
Rubrica XXXIX 
Diximus in precedenti c. vicia et peccata inesse dyabolo. 
Nunc, gracia exercicii, conemur ipsa ostendere in Deo esse,  
et arguo sic: Deus cognoscit mala, vicia et peccata, ergo 
mala, vicia et peccata sunt in eo. Antecedens est notum: 
quia ipse punit et reprobat omne peccatum et omne malum, 
consequens probat Magister Sentenciarum, dicens in li. II°: 
"  Cognicio Dei est essencia ipsius, ergo"   etcetera1. Reiectis 
superfluis, sub brevitate dico quod, licet mala, vicia et peccata 
cognoscantur a Deo, nec tamen in Deo sunt, quia, ut 
scribit Magister Sentenciarum in li. II°: "  Deus non cognoscit 
vicia per noticiam approbacionis, per quam res cognita 
placet, sed cognoscit mala, vicia et peccata reprobative, per 
iusticiam punitivam.Ideo non sunt in Deo quia illa tantum in 
Deo dicimus esse in quibus Deus approbative cooperatur" . 
Et sic vides aperte quod omnia que sunt in cognicione Dei 
sunt in essencia ipsius.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |