cum eo faciatis rationes. Sed magis explete, quod promisistis, velociter, ut iterum
vitam aeternam, quam ab ipso principe apostolorum promissam habetis, possideatis.
Coniuro vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, per Deum omnipotentem, qui
continet omnia sua potentia, et per sanctam eius matrem, gloriosam, semper virginem
Mariam, dominam nostram, atque per virtutes caelorum et per beatos principes apostolorum
Petrum et Paulum atque per tremendum iudicii diem, ubi omnes constricte
ad reddendum de nostris factis rationem adsistere habemus, ubi nulla est ingeniosa
excusatio: velociter et sine ullo inpedimento, quod beato Petro promisistis per donationem
vestram, civitates et loca atque omnes obsides et captivos beato Petro
reddite vel omnia, quae ipsa donatio continet; quia ideo vos Dominus per humilitatem
meam, mediante beato Petro, unxit in reges, ut per vos sancta sua exaltetur ecclesia
et princeps apostolorum suam suscipiat iustitiam.
Magnum desiderium in nostro corde habebamus, vestros mellifluos vultus aspicere
et de vestrae iocunditatis laetitia gaudere, iuxta quod sapientissimus ait Salomon:
“Per vicos et plateas quesivi, quem dilexit anima mea”. Et certe, quos dileximus,
per Dei iussionem invenimus et, quos desideravimus, amplexi sumus. Pro quo diffusa
est super vos benedictio et gratia beati Petri, ut Domini fuit provisio: quod nullus
de vestris parentibus meruit suscipere, vos suscepistis; et princeps apostolorum, prae
ceteris regibus et gentibus vos suos peculiares faciens, omnes suas causas vobis commisit;
et vos reddetis rationem Deo, quomodo pro iustitia ipsius ianitoris regni caelorum
decertaveritis.
Cunctus namque noster populus rei puplice Romanorum magno dolore et amarissimis
lacrimis una nobiscum tribulantur pro eo, dum ad tam longam et spaciosam
provintiam properavimus et pre phatigio validi iteneris caro nostra minuata est,
si vacui et infructuosi sine aeffectu iustitiae reversi sumus. Attamen nos infelices
iuxta dominicum preceptum egimus et omnes causas beati Petri vobis commendavimus,
et vobis pertinet hoc sive ad peccatum sive ad mercedem.
Nam et omnes gentes ita firmiter tenebant, quod beatus Petrus nunc per vestrum
fortissimum brachium suam percepisset iustitiam. Et factum non est; et in magno
cordis stupore de hoc omnes evenerunt. Sed peto excellentissimam bonitatem vestram,
ut vituperium hoc a gentibus abstollatis. Et omnibus fidem vestram operibus ostendite,
eo quod “fides”, ut scriptum est, “sine operibus otiosa est”. Cum qua enim fiducia aut
fortitudine ad expugnandos inimicos vestros pergere potestis, si iustitiam beati Petri,
ut promisistis et initiastis, non perficeritis? Si enim, ut cepistis, operibus adimpleveritis,
eritis semper victores et fortissimi super vestros inimicos et presentem regnum
per multorum annorum spacia cum bona possidebitis fama et vitam percipietis aeternam.
Tantopere direximus ad vos Wilharium reverentissimum et sanctissimum fratrem
et coepiscopum nostrum et fidelem, qui vobis omnia de nostra tribulatione et causa
beati Petri proprio ore enarret; cui in omnibus credere iubeatis et exitum bonum
in causa beati Petri ponere.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. Bene valete.
|
|