IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 26
DIVISIO TEXTUS
Ostenso quam scientiam et quam potentiam homo in primo statu habuit, hic
ostendit quam gratiam accepit; et dividitur in partes duas: in prima determinat
de gratia in se; in secunda determinat de ea in comparatione ad statum primi
hominis, 29 dist.: «Post haec considerandum est, utrum homo ante peccatum
eguerit gratia operante et cooperante». Prima dividitur in duas: in prima
determinat de gratia secundum veritatem; in secunda removet quosdam errores
circa gratiam, 28 dist.: «Id vero inconcusse et incunctanter teneamus». Prima
dividitur in duas: in prima determinat gratiae potestatem, distinguens eam per
comparationem ad liberum arbitrium; in secunda inquirit genus gratiae; et
quomodo gratia mereri dicatur, dist. 27, ibi: «Si vero quaeritur, quomodo ipsa
gratia praeveniens mereatur augeri..., ut hoc aperte insinuari valeat, praemittendum
est, tria esse genera bonorum».
Prima dividitur in duas: in prima dividit gratiam in operantem et cooperantem;
quae quidem divisio sumitur secundum effectum quem gratia in libero arbitrio
habet; secundo inquirit de partibus divisionis, utrum dividant gratiam per essentiam,
vel secundum rationem tantum, ibi: «Hic considerandum est». Prima in
duas: in prima ponit gratiae distinctionem; in secunda removet quasdam dubitationes,
ibi: «Non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus significare videtur».
Prima in duas: in prima distinguit gratiam in operantem et cooperantem;
in secunda ostendit ordinem gratiae ad bonam voluntatem, ibi: «Itaque bona
voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem». Circa primum duo facit:
primo dividit gratiam in operantem et cooperantem; secundo exponit divisionis
membra, ibi: «Operans enim gratia est quae praevenit voluntatem bonam».
«Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem». Hic ostendit
ordinem gratiae ad bonam voluntatem; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod
quaedam gratia, quae operans vel praeveniens dicitur, bonam voluntatem praecedit;
secundo quod quaedam gratia, quae subsequens vel cooperans dicitur, a bona
voluntate praevenitur, ibi: «Ipsa eadem tamen voluntas quaedam gratiae dona
praevenit». Circa primum duo facit: primo ostendit quod gratia bonam voluntatem
praecedit; secundo ostendit quae sit ipsa gratia, ibi: «Et si diligenter intendas,
nihilominus tibi monstratur quae sit ipsa gratia voluntatem praeveniens».
«Non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus significare videtur». Hic
solvit quae praedictis contradicere videntur, et dividitur in duas partes; secundum
quod duas auctoritates inducit, quae videntur praedictis adversari; secunda
incipit ibi: «Ceterum quaestionem hanc magis acuunt et urgent verba
Augustini»; et utraque dividitur in obiectionem et responsionem.
|
|