regis * * pascentes equos regios. Qui statim ut viderunt tanta
bona servis Dei ministrare, fastu superbię inflati, insurgunt ilico
super eisdem hominibus, auferentes ab eis omnia quę deferebant.
Qui defendere volentes sę et sua, incurrerunt in maiorem
ignominiam, perdentes omnia. Qui statim mittunt legatum ad
monasterium, qui ista nunciaret abbati et fratribus.
X. Abbas autem mox iussit congregari fratres, quibus insinuavit
omne rei eventum. Erat autem tunc pater congregationis
eiusdem monasterii nomine Asinarius, vir sanctitatis egregius,
Francicus genere, multis fulgens virtutibus. Cui cum unus nomine
Vualtarius, cui superius memoriam fecimus, respondisset,
ut diligeretur illic predictus pater sapientes fratres, ob quorum
precacionem, tanti sumptui dimitterent iamdicti predones invasionem.
Respondit protinus eidem abbas et ait: «Quem prudentiorem
et sapienciorem te mittere possimus, omnino ignoramus.
Te autem, frater, moneo ac iubeo, ut celerius ad eos pergas nobisque
victum vi raptum quantotius reddere festinent moneto,
alioquin citissime in gravi ira incurrant Dei». At Vualtarius,
cum sciret conscientie sue illorum contumacia ferre non posse,
respondit se denudandum ab ipsis tunicam quam gestabat. Predictus
vero pater, cum esset religiosus, ait: «Si abstraxerint a te
tunicam, da illis et cucullam, dicens preceptum tibi fuisse a fratribus».
Cui Vualtarius: «Ergo de pellicia, ac de interula, quid
facturus sum?» Respondit venerandus pater et ait: «Dicito et
ex illis tibi a fratribus ęque fuisse imperatum». Tunc Vualtarius:
«Obsecro, mi domne, ne irascaris, si loqui addero: de femoralia,
quid erit, si similiter voluerint facere, ut prius fecerunt?»
|
|