Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 94


Solutio
Respondeo dicendum, quod aliquid potest dici prius altero et tempore et natura.
Tempore quidem omnes virtutes sunt simul, quia simul divinitus infunduntur;
sed secundum naturam ordo virtutum pensandus est ex actibus, sicut et ordo
potentiarum, quae simul in anima concreantur. Actus autem fidei consistit in
cognitione veri, quam praesupponit affectio boni, quae exigitur in omnibus aliis
virtutibus; et ideo fides, quantum ad id quod fidei est, prior est omnibus aliis
virtutibus secundum naturam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit de ordine temporis.
Ad secundum dicendum, quod fundamentum dicitur in spiritualibus metaphorice
ad similitudinem fundamenti materialis. Potest autem ista similitudo attendi
quantum ad duo: scilicet quantum ad ordinem, quia fundamentum praecedit
alias partes; et etiam quantum ad virtutem fundamenti, quia fundamentum
totum aedificium sustentat: quorum utrumque per similitudinem in fide invenitur:
quia ipsa omnibus aliis naturaliter prior est, et aliae in ipsa firmantur:
quia sine ipsa, impossibile est placere Deo, Hebr. 11. Fortitudo autem dicitur
fundamentum quantum ad alterum, inquantum scilicet spirituale aedificium
contra adversa firmum reddit; humilitas contra prospera, quae sunt occasio
culpae; sed timor contra ipsam culpam, quia timor Domini expellit peccatum,
Eccli., 1, 27; unde timor praecedit alia quae ad affectionem pertinent, cum
caritatem introducat, ut dicit Augustinus.
Ad tertium dicendum, quod spes et caritas sunt propinquiores fini quantum ad
consecutionem, quia caritas quodammodo attingit finem; unde ex hoc non
habent quod sint secundum naturam prius fide; sed consequuntur eam, quia eis
finem ostendit.
Ad quartum dicendum, quod sicut finis est prior in intentione, et posterior in
esse; ita quanto aliquid est propinquius fini, est prius in proposito, quamvis sit
posterius in esse vel tempore vel natura; et ideo spes, secundum quod magis
propinquat ad consecutionem finis quam fides, praecedit fidem in proposito,
sed non in esse: et secundum hoc dicitur spes introducere ad fidem, non quae
iam sit, sed quae proponitur futura: sicut cum alicui proponuntur aeterna bona,
primo vult ea, secundo vult eis inhaerere per amorem, et tertio vult sperare ea,
et quarto vult credere ea, ut credens possit iam sperare et amare et habere:
unde in essendo fides prior est.

Torna all'inizio