Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 225


loquacissimum nec non et promptissimum vidimus, postea vero
pavidum et tremebundum ignarumque et quasi amentem atque
insensatum pene in cunctis perspeximus. denique postquam
altaris vestem beatę Marię et quęlibet ecclesię huius ornamenta
oppignerare fecit, a quodam sibi famulante admonitus, immo
cohercitus, excusavit se et non se esse conscium illius facti professus
est. sed cum emendare differret, biduo a Domini Genitrice
expectatus est. tunc demum diutissime ęgrotare et languescere
cępit. ingraviscente autem languore petiit unctionem.
quod cum in capitulo referretur, Romanus prior qui tunc pręerat
mandavit ei dicens: « Quia expoliasti dominam nostram Mariam
ideo emendare stude sin autem, nec tibi unctionem facimus
nec, si obieris, in fratrum cimiterio, sed magis in sterquilinio te
sepeliemus ». quibus.auditis, maxime doluit et ingemuit, et
iam quasi mente minoratus, quia factum emendare non poterat,
petebat a quodam canonico clanculo perungi, et confratribus
ignorantibus pęnitentiari. sed hęc pręstolando, tribus noctibus
durissime in visu quasi a sublimi femina tribus acerrimis virgis
est cesus. et prima quidem nocte, custodienti se famulo retulit
hęc, et depręcatus est illum, ut sibi subveniret. altera vero
nocte idem custos pervigil audivit eum in ipsa visione inter flagella
depręcantem lacrimabiliter eam quę se cedebat, atque dicentem:
« Mea domina, mercedem ». et cum evigilasset, interrogavit
eum famulus cur in somnis vociferasset. tunc ille ostendit
eidem famulo illisiones vulnerum inflictas in corporis dorso, et confessus
est quod quedam pręcelsissima femina tribus virgis acrius cedebat
eum dicens: « Quare expoliasti me ? » etille dicebat:
« Mea domina, non feci ego ». et illa: « Quis ergo operari ausus
« est hoc ? » at ille: « Diabolus suggessit hęreticis ». his autem
recitatis tunc quidem siluit, sed post biduum perdidit colloquium.
verumtamen prius communicatus est Dominico sacramento. Sed
unctionis inunctus misterio, obiit quasi nona hora in dominicę
Ascensionis vigilia, cum esset quadragesimus in huius sacri cęnobii
electionis abbatia, sepultusque est altero die, idest in eiusdem
solemnitate Ascensionis.

Torna all'inizio