XVII. DE HILDEPRANDO.
Viuere uis Romae, clara depromito voce:
« Plus Domino papae quam domno pareo papae. »
XVIII. DE EODEM HILDEPRANDO.
Qui rabiem tigidum domat, ora cruenta leonum,
Te nunc usque lupum mihi mitem uertat in agnum.
XIX. DE ILLO QVI OMNIA TIMET VEL NIHIL TIMET.
Nil metuens et cuncta timens ridendus uterque:
Hic tumet, ille iacet, medius discrimine pollet.
XX. DE VIRGA MOYSI.
Virga uorat magicos in se reparanda chelydros.
XXI. DE ARCA NOE.
Arca dat ecclesiae, baptisimatis unda figuram.
XII. QVOD MELIVS EST, VT SCRIBARIS REX IN FERRO QVAM SERVVS IN AVRO.
Elige rex ferro quam scribi seruus in auro;
Clarior in casula rex est quam seruus in aula.
XII. DE ILLO QVI PRIVS DONAT ET POSTEA REPETIT.
Foedus amicitiae uiolat sua dona reposcens;
Vnca manus retrahit, quod prius ampla dedit.
Qui repetit donum, merito mox perdit amicum.
Munere de uestro gaudia digna fero.
XXIV. QVAM VANA HVIVS MVNDI SINT BONA.
Cum cineres regum uideamus et ossa potentum
Arida puluifluis congesta iacere sepulcris,
Quo libeat carni uigor aut possessio menti?
|
|