non solum suscipere noluistis, sed etiam morte pessima  
peremistis? Quem nos ut cognovimus, statim  
credidimus, cum nobis de eo antea non fuerit praedicatum.  
Unde probatur quod [si] idolis servivimus,  
non obstinationi mentis, sed ignorantiae deputandum.  
Qui enim cognitum illico sequimur, olim utique sequeremur,  
si antea cognovissemus. Sic autem vos  
de generis nobilitate jactatis, quasi non morum  
imitatio magis quam carnalis nativitas filios vos  
faciat esse sanctorum. Denique Esau et Ismael cum  
de stirpe sint Abrahae, minime tamen in filiis reputantur. 
His taliter altercantibus, Apostolus se medium interponens, 
  |  
  |