Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 210


DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
Postquam ostendit Magister conditionem carnis assumptae, et matris de qua
assumpta est, hic movet quasdam dubitationes circa determinata; et dividitur in
duas partes: in prima movet dubitationem circa propagationem carnis Christi
ex remotis parentibus, scilicet Abraham et Adam; in secunda movet dubitationem
circa conceptionem carnis eius in proxima matre, ibi: «Illi autem sententiae
qua supra diximus, carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam,
videtur obviare quod Augustinus ait». Circa primum tria facit: primo
movet dubitationem; secundo solvit eam, ibi: «Quia ea decimatione sicut
Abraham minor Melchisedech ostenditur... ita et leviticus ordo»; tertio ex solutione
elicit quamdam conclusionem, ibi: «Quocirca primitias nostrae massae
recte assumpsisse dicitur Christus». Secunda dubitatio dividitur in quaestionem
et solutionem. Solutio incipit ibi: «Sed alia ratio illius dicti extitit».
QUAESTIO 4
Hic est duplex quaestio. Prima de propagatione carnis Christi ex antiquis
patribus. Secunda de propagatione eius ex matre.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum caro Christi in antiquis patribus fuerit
peccato obnoxia, vel ab alia eorum carne secundum differentiam puritatis et
infectionis distincta; 2. Utrum caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum
quantitatem aliquid determinatum, et materialiter in eis existens; 3. Utrum
Christus singulariter habeat inter filios Abrahae ut in eo decimatus non sit.
ARTICULUS 1
Utrum caro Christi in antiquis patribus fuerit peccato obnoxia
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caro Christi in antiquis patribus peccato infecta non fuerit.
Corpus enim caeleste non inficitur nec alteratur ex coniunctione ad aliud corpus.
Sed corpus Christi naturae caelestis fuit: quod videtur ex hoc quod dicitur
de ipso Ioan. 3, 31: «Qui de caelo venit super omnes est». Ergo caro Christi in
antiquis patribus infecta esse non potuit.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod Christus primitias nostrae carnis assumpsit.
Sed caro humana in primo statu infecta non fuit. Ergo Christus assumpsit
carnem nunquam prius infectam.

Torna all'inizio