ferreis quatuor, quia sibimet prae longa consuetudine quasi iam viluerant,
quattuor item superaddidit, ut duobus in coxis, duobus consequenter
in cruribus stringeretur. Enimvero loricas, quibus utebatur tamquam
cilicia vel lanea quaelibet indumenta, post menses sive post spacium prolixius
abluebat, ut rubiginem deponerent et aridis ingerendam membris
uredinem non haberent. Porro autem cum omnes, qui in cellulis habitamus,
hoc elaboremus, ut pro muniendis a frigore pedibus vestimenta
usque ad imum defluant pavimentum, hoc etiam nobis in eo intolerabile
videbatur, quia cum in heremo semper et ocreas nesciret et calceos, vestes
tamen eius ad tibias vix medias descendebant. Nudatus autem ad suscipiendam
in capitulo disciplinam, quod scilicet omittere numquam volebat,
exesis ieiunio membris et hamatae loricae mole detritis, ethiopicam contraxisse
nigredinem videbatur. Vestimenta vero lurida et cariosa, ut ita
dixerim, videbantur vetustate consumpta. Hoc mihi sepe dicebat: In hoc
psalmodia provenit cito psallenti, si cor ad verba teneat, si quod lingua
loquitur, mens vivaciter comprehendat, alioquin si cor vagatur, psalmorum
cursus ad finem lingua nunc fallente nunc tepescente tarde perducitur.
Aiebat etiam, quia somnum somnus adescat, et vigiliae vigilias
pariunt. Nam corpus humanum, in quo paulatim prius enutritur, in hoc
per incrementa postmodum roboratur.
Sed hic me quispiam fortasse redarguat, qui videlicet non tam quem
vivendi ordinem vir sanctus habuerit, sed quibus miraculis in hac vita
claruerit, audire festinat. Cui me breviter hoc respondere sufficiat, quoniam
et Maria et Iohannes baptista miraculum fecisse non legitur, cum
tamen eorum vita non qualibet scriptura sed evangelio testante narretur,
quamquam Maria in solo partu, quem edidit, omnium proculdubio sanctorum
virtutes ac signa praecellit. Hoc etiam inferam, quia uberiorem
fructum praebet audientibus sanctorum virorum mirabilis vita quam ostensa
miracula. Illa siquidem exigit imitationem, ista solam ingerunt
ammirationem. Miracula docent, quomodo illi sancti fuerunt, vita vero
insinuat qualiter et nunc homines fieri valeant sancti. Praeterea qui miraculum
|
|