Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

178


philosophos fere optinet principatum. iste Cato partes
Pompei contra Cesarem adiuvabat, ex eo quod Cesarem hostem
rei publice reputabat. cum igitur audisset quod dictus Cesar de
Pompeio optinuisset victoriam, tante fuit magnanimitatis, quod
venenum et gladium sibi petijt. qui, austo veneno, gladium
sibi infixit et vulnus dilatavit ne Cesarem rei publice hostem
videret regnantem. hic igitur Cato, agens de re publica, ita dicit
et verba eius beatus Augustinus in libro De Civitate Dei recitat,
dicens: "Nolite, inquit Cato, existimare maiores nostros
armis rem publicam ex parvis magnam fecisse. quippe, si ita
esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. quippe sotiorum
atque civium, preterea armorum et equorum maior
copia nobis quam illis est. sed alia fuerunt, que ipsos
magnos fecerunt, que nobis nulla sunt, videlicet domi industria,
foris iustum imperium, animus in consulendo liber, nec
delicto nec libidini obnoxius". hec igitur Catonis verba
quam sint verissima docet nos ipsa experientia, que veritatum
omnium est magistra. constat enim quod nostri cives moderni

Torna all'inizio