Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 17r


in hunc modum accurate disputata, quantum voluntatis ratio patitur ab eodem poeta versibus comprehensa, que facile pretereo, qum in re dignissima, iudices, non oportet nimis longa manu quicquam facere, ne sentientie plures in unum adducte suo pondere vestros pregravent animos, sed bactenus per ludum et iocum hec dicta vobis sufficiant.
Nunc revertar ad causam, que iam instat, postquam in re superiori satis video vos audiendo recreatos esse.
 
Exemplum insinuationis ad recreandos animos defessos per alicuius interpellationem.
 
Cum nihil, iudices, constituissem extra causam dicere, factum est, ut multitudine verborum defessis animis vestris me convertam potius ad eam rem, que gratam vobis afferat aliquam voluptatem. Velim igitur mihi respondeat Albinus propinquus meus et vobis quam familiaris? Quis animus? Aut que sententia ei sit de his nuptiis, quas his diebus proximis invito vobis proximo instituit?
Dic, Albine, queso, quam ex omnibus voluptatibus, que unquam tibi in vita dulcissime fuerint, magis accumulatam, efficaciorem senseris. Hec te ex animi sententia verum, iudices, nobis plane confiteri. Facies rem preterea non iniocundam, nec ignaram omnibus his astantibus. Quid enim recusas illud exponere, quod nec infamiam tibi, nec ceteris tedium, sed delectationem summam afferre possit? Quod si palam id ipsum non vis esse, at in hanc fidem aurem meam secretum tuum depone. Nihil enim erit quod aliter publicum sit futurum, quam tu voles. Magna quidem sunt et mihi prorsus alias inaudita, que secreta dixisti. Sed postquam id, quod primum erat, invito fecisti, ne graveris hoc secundum mihi. Et sic omnibus his deprecantibus concedere bene se habet, iudices.
Comis est Albinus vester, et summo liberalis vult per me dici, quod primo secretum esse constituerat. Refert se puellam sexagenariam uxorem accepisse, cui lipientes oculis, atri dentes, cui pectus inane et rugosum sit, venter mollis et cetera in hunc modum, ita vobis obesse naris, aut maxime

Torna all'inizio