suxissemque gulam et mammas et cetera! . . . Noli,
eya, Ranuti, turpia verba loqui!
Esse libenter ego vellem servitor Amoris
offerre et statue munera nostra sue;
sed tamen hoc pacto, quod telum ponat et arma,
ne faciat sicut hactenus ipse michi.
Anno preterito, vestigia dum celebrarem
eius, me studuit tradere velle neci.
Nam pedibus falconis equum residens sine freno
me fuit aggressus fronte superbus Amor.
Sollicitus, timidus, ferus et iaculo super instans,
austerus, contra me veniebat atrox.
Verba silens, nudus, privato lumine, surda
aure.......................................................
Mille subire iubens me mortes milleque penas
optabat finem velle videre meam.
Clamavi magna tunc voce: "Occidere noli
me! Famuli noli cor penetrare tui!".
"O pretiose puer" dicebam, "dulcis amice,
audi tantillum me, rogo, dulcis Amor.
Aram visebam reverens, holocausta dicabam,
post numen celi te venerabar ego.
Obsequio iugi placui pro viribus ipse,
subposui totum corpus et ossa tibi.
Si sum devotus, purus, si fidus amicus,
cur ergo venas vis resecare meas?
Postulat hoc ratio? Die, est retributio digna?
Si bona, cur mala tu reddis, amice, michi?
Cum cesset causa, cum iuris non patiatur
ordo, ne moriar te mediante modo!
Queso, remitte michi, me noli tradere morti;
morti ne tradas, queso, remitte michi!
O bone Christe pater, michi ... mi succurre, tuere,
hic me ne perimat; mis . . . miserere cito!".
Ast ego tantisper, armis colludere gnavus,
texi me clipeo, sollicitante manu.
|
35
40
45
50
55
60
65
70
|