Alioquin
si probari volueris, petitionis
mee affectum precor ut impleas:
Si id non feceris, amicus quidem
diceris, sed non esse convinceris.
Experimentum quippe veri
amoris exhibitio est postulate
operationis; quam sicut
exequatur, qui diligit, ita contemnit,
qui non diligit.
XXII. NOTA AD PREDICTOS MODOS
Notandum est prefatos modos
predictis nominibus appellari,
quod per totam seriem proprie regula
teneatur, sed a maiori parte
et principali, sicut evangelium
Mattei Liber genarationis Iesu
|
|