Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 494


benedictionem suam impendit. Et hoc facto nobis iubsit ut
recederemus, ne equi post ipsum venientes et multitudo in aliquo
nos offenderent.
5. Statim vero disscesimus et divertimus, et ad aliquos
barones suos, per fratres nostri Ordinis ad fidem conversos,
ivimus qui in exercitu erant, et obtulimus eis de predictis
pomis. Qui cum maximo gaudio ipsa recipientes, ita videbantur
letari ac si eis prebuisemus familiariter magnum
munus.
6. Ego Fr. Odoricus de Foro Julii de Ordine fratrum
Minorum testificor et testimonium perhibeo reverendo patri
Fr. Guidoto, Ministro provincie S. Anthonii, cum ab eo fuerim
per obedientiam requisitus, quod hec omnia que superius
scripta sunt, aut propriis oculis ego vidi aut ab hominibus
fide dignis audivi. Comunis autem locutio illarum contratarum
illa que non vidi testatur esse vera. Multa etiam alia
ego dimisi que scribi non feci, cum ipsa quasi incredibilia apud
aliquos viderentur, nisi illa propriis oculis perspexissent.
7. Predicta autem ego Fr. Guilgelmus de Solagna in scriptis
redegi sicut predictus Fr. Odoricus ore proprio exprimebat
anno Domini MCCCXXX de mense madii, Padue in loco S. Anthonii.
Nec curavi de latino difficili et ornato stilo, sed sicut
ille narabat sic ego scribebam ad hoc ut omnes facilius intelligerent
que scribuntur vel dicuntur.
8. Supradictus autem Fr. Odoricus postea ex hoc seculo
transivit ad Dominum in conventu Utini anno Domini
M° CCC° XXXI die XIIII ianuarii, qui postmodum multis et
magnis corruscavit miraculis.

Torna all'inizio