Campo Arsicio, et in Casarina, et in Calcaria, et in Centu casalem 
unum, et de silva et de colle Augusti, et in Serrano de casale Burronis, 
et in castello Tribuco, et in Fisiniano de silva et arboribus pro 
solidis .L. in casale Sancti Laurentii de casale Sabbonis quartam 
partem pro solidis .XV. in Paterno quoque domnus Hugo 
abbas pręfatus concessit quasdam res pro solidis .L. 
Item, relatio constitutionis domni H[ugonis] 
abbatis 
Audite, fratres dilectissimi et domini mei amantissimi, quod 
modo coram Deo omnipotente et domina nostra Maria perpetua virgine 
profiteor vestrę sanctitati. denique cum in hanc abbatiam 
cupiditate honoris captus venire auderem, pecuniam optuli domno 
papę et studui eam, acquirere inique. post hęc, recognoscens me 
graviter deliquisse, cepi de hoc ingemiscens cogitare et de huius 
monasterii redintegratione, si forte michi propter hoc misereretur 
Deus et per suę sanctissime Genitricis intercessionem si aliquem 
fructum efficere possem ad huius cenobii recuperationem. 
Erat enim tunc iste locus in omni religione pene destitutus, 
ita ut plures monachi seculariter et cum maxima lascivia forent, 
carnem in refectorio manducantes et irreligiose viventes. Vestimenta 
quoque non monachica sed quasi laicalia ad suum libitum 
ferentes. perrexi igitur primo ad Sublacenses monachos et huc 
inde sustuli aliquos quia michi aliquantulum videbantur incedere 
melius. sed non multo post eorum cognita religione, non ut
  |  
  |