Solutio
Respondeo dicendum, quod poena duo habet in se; scilicet rationem mali,
secundum quod est alicuius boni privatio; et rationem boni, secundum quod
iusta est et ordinata est. Quidam igitur antiqui considerantes poenam tantum ex
parte illa in qua defectus est et malum, dixerunt, poenas a Deo non esse: in
quem errorem etiam Tullius incidisse videtur, ut patet in lib. De officiis.
Huiusmodi enim homines providentiam Dei negaverunt de humanis actibus;
unde ordinem qui est poenae respectu culpae, non dicebant per providentiam
divinam esse, sed per iustitiam hominis poenam infligentis; defectum autem qui
est in poena, non a Deo ordinatum esse, sed ex necessitate causarum secundarum
incidere: ponebant enim Deum res in esse produxisse sicut producit agens
ex necessitate naturae, ut scilicet ex uno primo, in quo nullus defectus est,
unum primum procederet ab eius perfectione distans; et secundum quod longior
sit distantia ab uno primo per ordinem causae et causati, magis dicebant defectum
incidere. Haec autem positio erronea est, sicut in 1 lib., dist. 39, patuit, ubi
dictum est, providentiam divinam ad omnia se extendere.
Et ideo dicendum est, poenas a Deo esse, nullo autem modo culpam a Deo
esse; quamvis utrumque malum dicatur. Cuius ratio est, quia unicuique rei
assignatur causa agens secundum quod ab agente res illa progreditur. Culpa
autem rationem mali et defectus habet, secundum quod ab agente suo progreditur,
quod actionem suam in debitum finem non ordinat: et ideo culpae causa
assignari non potest, nisi talis in quam defectus cadere possit.
Poena autem non habet rationem mali vel defectus secundum quod ab agente
procedit, quia per ordinatam actionem agentis poenae infliguntur; sed habet
rationem defectus et mali in ipso recipiente actionem tantum, quod per iustam
actionem aliquo bono privatur: et ideo poenae Deus est auctor; diversimode
vero diversarum. Quaedam enim est poena damni, ut subtractio gratiae, et
huiusmodi; et harum poenarum Deus causa est, non quidem agendo aliquid,
sed potius non agendo: ex eo enim quod Deus gratiam non influit, consequitur
in isto gratiae privatio. Quaedam vero poena sensus est, quae per aliquam
actionem infligitur; et huius etiam agendo Deus auctor est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod unum bonum particulare contrariatur alii
bono particulari, sicut calidum frigido; et utrumque a Deo est: nec tamen
sequitur quod Deus pacis auctor non sit, quia ipsa etiam contrariorum pugna
ad aliquam unionem ordinatur quia scilicet ad formam mixti conveniunt, et
etiam secundum quod in universo per modum cuiusdam consonantiae ordinantur:
ita etiam non est inconveniens, quamvis bonum naturae a Deo sit, quod
etiam poena, quae sibi contrariatur, inquantum bona est, a Deo sit.
|
|