Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

325


enim primo imperium fuit divisum, Grecorum scilicet et Latinorum,
et facti sunt imperatores: unus Grecorum, qui vocatus
est imperator Constantinopolitanus, et alius Latinorum, qui
vocatus est imperator Romanus. et sic in Karolo ius imperij
translatum est ad Francos, et tenuerunt ipsum per annos
centum, tandem fuit quidam imperator de gente Francorum
et de genere Karoli, nomine Lodovicus, qui sine liberis mortuus
est. et ideo Theotonici quendam Theotonicum, nomine
Conradum, in regem Alamanie elegerunt, qui postmodum
a papa coronatus fuit in imperatorem et sic ius imperij translatum
est ad Theotonicos circa annos Domini nongento triginta,
quod etiam usque hodie tenent. huius Ottonis episcopi tempore,
scilicet anno Domini .Mo.C.XX. incepta fuit gravis
guerra inter Ianuenses et Pisanos. Ianuenses autem armaverunt
galeas .LXXX. et gatas .XXXV. et naves portantes
machinas, in quo exercitu viginti duo milia hominum fuisse
dicuntur. euntes igitur Pisas per Arnum fluvium, sic terruerunt

Torna all'inizio