nostris deberent innotesci auribus. Et ita, iuxta ut a vobis praecepta sunt, egerunt.
Quod quidem nos de singulis, quae nobis affati sunt, liquidius eos informavimus:
qualiter nostram vitam a Deo institutae regali vestrae potentiae enarrare debeant.
Sed et praesentes nostros missos, id est Iohannem subdiaconum et abbatem
atque Petrum primum defensorem, cum eis pariter ad vestra regalia direximus vestigia.
Quos petimus benignae solite a vobis suscipi, et, quicquid vobis ex nostra informatione
enarraverint, eis in omnibus credere iubeatis. Et ita de causis sanctae Dei
ecclesiae, sicut magnam post Deum in vobis abemus fiduciam, disponere iubeatis,
ut perfectae liberatio atque exaltatio sanctae Dei ecclesiae et fidei orthodoxe proficiat
et merito repositam vobis in caelo consequamini mercedis coronam.
Deus autem omnipotens, qui in excelsis habitat et humilia respicit, qui palmo
universum mundum concludit, in cuius manu omnia regnorum iura consistunt, sua vos
protegat, gratia et e celo vobis tribuat victorias, subiciens vestro regali culmini omnes
adversantes nationes, aevisque ac prosperis temporibus regni gubernacula faciat possidere
cum excellentissima filia et nostra spiritali commatre, benignissima regina, dulcissima
vestra coniuge, atque amantissimis natis Carolo et Carlomanno, excellentissimis
regibus, et nobilissima atque excellentissima Gisila nostra spiritali filia et vitam
aeternam per infinita vobis tribuat secula possidendam.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|