faventibus omnino parcebat, et si quis in illum offenderet, sine 
misericordia et velut sacrilegum acerrime condemnabat. super 
hęc vero omnia mala, decretum quod omni conventui fecerat, 
penaque ęterni anathematis alligaverat, dissipavit et omnino delere 
fecit, nosque in nichilum deduxit. manualia quoque nostra et 
terrarum vicendas, ac molendinos, et portuum redditus, mercatique 
teloneum, et angariales homines, et omnia nobis pertinentia, vel 
quę prędecessores illius abbates conventui nostro sacramento firmaverant, 
vel libentissime concesserant, minuavit et abstulit, et 
per equites suosque fautores dispertiit. quapropter famis inopia 
cruciabamur et omni dedecore affligebamur, plurimis etiam diebus 
quinque vel septem nucibus de cellario pro panibus per diem 
alebamur, et non iarm de tertio misso in refectorio apud nos 
conquerebatur, sed de quantitaticula panis tractabatur. Bubalos 
et boves et animalia spanisca atque equas quas invenit, prodige 
donavit. preterea obsequia cellarum omnium et locorum nobis 
pertinentium, et decimas abbatię, et exenia constituta perdidimus, 
et nec seminavimus neque messuimus per temporis spatia quinquennii. 
pensiones quoque libellorum sibi recondidit, quas fingebat 
se dare in lucro tabulę altaris. nos sibi fecimus bona et ab, 
eo expectabamus meliora. e contra retribuit ille nobis mala et 
contra nos excogitavit pessima et deteriora, omnesque qui de 
eius honore amplius tractaverunt et perfecerunt, dissipavit et destruxit,  
et exconcilians usque ad terram humiliavit. vinum 
etiam nobis limphare fecit et consuetam iustitiam minuavit. 
enimvero fraudulentis ingenii et totius mendacii atque deceptionis 
et circumventionis malitię semper ab initio extitit et non se in 
abbatia, ut decebat, in aliquo cohercuit aut emendavit, sed deterior 
in omnibus et per omnia fuit. cuius malitias durissimas et divastationes 
nequissimas pertulimus per .VI. annorum spatia. tunc demum 
magnis afflicti doloribus variisque contriti cruciatibus, Romę 
ad papam Calixtum nos fere .XX. e fratribus perreximus, eumque, 
prostrati pedibus illius, supplicavimus, ut nobis in nostris miseriis 
subveniret, et aliquid commodi impertiret. sed cum ni boni 
ab eo possemus obtinere, nec apud ipsum aliquam habere consolationem, 
ad monasterium reversi sumus maximo cum rubore.
  |  
  |